Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
Duplexque isdem diebus acciderat malum,
quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus
ignus exsecratione
cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.

